10.2:10 mihi comitem dederat, ut secundum vestram sententiam diem constituerem cum monialibus, quo soror tua voti se damnaret. Responsum est mihi eam cum aliquot aequalibus obtinuisse ex solenni more a sororum collegio voti nuncupandi potestatem. In iis est filia nummularii cuiusdam Aureliani qui magister artis est fratri tuo. Interim dum ille verba ea de re faciebat cum abatissa, tentavi sororis tuae animum, num iugum illud molliter exciperet nunc,s) fracta potius quam inflexa cervice. Hortatus sum etiam atque etiam ut libere apud me deponeret quidquid secum agitaret. Nihil unquam vidi promptius aut paratius, ut cuius desiderio nihil satis subitum dari possit. Diceres eam ludere cum pupis quoties audit voti nomen. Nolui eam deducere a sententia, quia non eius rei ergo venissem, sed paucis admonui ne suis se viribus efferret, ne quid sibi de se temere promitteret,4) sed omnia reponeret in Dei virtute, in quo sumus et vivimus. Inter haec colloquia abatissa locum mihi dedit sui conveniendi. Quum urgerem ut diem praescriberet, permisit mihi delectum, verum adiecta conditione ut Pylades5) adesset, quem habebitis Aureliae intra octo dies. Ita, quum certius transigi non posset, detulimus arbitrium Pyladi. Vos nunc ut videbitur commodum eo6) agite, quoniam vobis hic usui esse non possum. De rebus meis sic habe; mihi adhuc non esse statum hospitium, quum tamen et multa ad manum essent si voluissem conducere, et ab amicis deferentur7) si voluissem uti eorum beneficio. Coiffartii nostri pater eo mihi vultu domum suam obtulit, ut diceres nihil magis appetere quam me adiungi filio. Coiffartius etiam ipse multis precibus iisque non frigidis saepe institit ut me haberet contubernalem. Nihil unquam magis obviis8) ulnis amplexus sum quam hanc amici voluntatem. Cuius consuetudo quantum placeat et proficiat, testis esse potes. Et statim manum dedissem nisi animus esset hoc anno Danesio9) operam dare cuius -------------------- et a. 1533 rector universitatis (de quo vide T. IX. p. 873 et Prolegg. p. 73), denique Michael qui postea fuit V. D. M. Genevae. Hic de Nicolao loqui videtur. Qui doctrina pollens et gratia aulica, factus est pr of. philosophiae in Collegio S. Barbarae. Soror Regis Margarita eum tanti fecit ut libellum suum: le miroir de l'ame pecheresse, eius censurae subiectum absque eius approbatione in publicum prodire noluerit. (Athenae Raur. App. p. 30.) 3) sic codd. H. emendavit num, sine necessitate. Antea iam S. sio legerat. 4) permitteret '. 5) Bonnet pseudonymum suspicatur, contradicente Herm. Nos rem in medio relinquendam censemus. 6) Cod. l l l : cum eo, quod 106 in margine probat. 7) offerrentur l l l . 8) Sic Cod. Bern. in margine. In textu habet: ab iis, assentiente Gen. 106 ambabus l l l Sinnerus ab iis retinet, ulnis omittit spatio vacuo relicto. 9) Petrus Danesius inde ab a. 1530 pr of. htt. graecarum