1:10 [CO 1. 10] omnium ordinum calculis damnatam, [p. 5] multis fori praeiudiciis confossam iamdudum fuisse causetur, nihil aliud dixerit, quam partim adversariorum factione et potentia violenter deiectam, partim mendaciis, [OS 22] technis, calumniis, insidiose fraudulenterque oppressam. Vis est, quod indicta causa sanguinariae sententiae adversus illam feruntur; fraus, quod seditionis et maleficii, praeter meritum, insimulatur. Ne quis haec iniuria nos queri existimet, ipse nobis testis esse potes, Rex Nobilissime, quam mendacibus calumniis quotidie apud te traducatur, quod non aliorsum spectet nisi ut regna omnia et politiae subvertantur, pax perturbetur, leges omnes abrogentur, dominia et possessiones dissipentur, omnia denique sursum deorsum volvantur. Et tamen minimam portiunculam audis; horrenda enim quaedam in vulgus sparguntur, quae si vera essent, merito illam cum suis autoribus mille ignibus ac crucibus dignam mundus iudicet. Quis iam miretur publicum odium in illam accensum esse, [p. 6] ubi iniquissimis istis criminationibus fides habetur? En cur in nostram, doctrinaeque nostrae damnationem omnes ordines consentiant et conspirent. Hoc affectu correpti qui ad iudicandum sedent, praeiudicia quae domo attulerunt, pro sententiis pronunciant. Et se rite perfunctos suis partibus putant, si neminem ad supplicium trahi iubent, nisi aut sua confessione, aut solidis testimoniis convictum. At cuius criminis? Damnatae, aiunt, istius doctrinae. At quo iure damnata est? Id autem